RACANA

RACANA
RACANA
apud Anastasium Bibliothec. in Silvestro, Oleum Cyprium libr, centum, papyrum rancanas libras mille, ubi Salmasius ligit, papyrum, racanas mundas mille. Et infra, possesssio insula Mathabeo prostans solidos quingentos et decem, papyrum mundium racanas quingentas, linum saccos trccentos: significat papyrum mundum seu mundas papyri philyras, quae ad chartas erant paratae et in fasciculos collectae colligataeque. Nam racana, est fasciculus, Graecis ῥαχάνη, a voce ῥάχος, quae fascem et fagma vel sarcinam significat. Hesychius, ῥάχος, χαράδες, ςτοιβαὶ, ςάγματα, ἔνιοι τοὺς φακέλους τῶν ξύλων. Hinc lanoe racanas, dixit Ennodius, pro lanae glomis vel fasciculis, Epist. l. 19. Lanoe racanas, cuius vos volueritis coloris, rubei aut fusci, mihi sub celeritate dirigire. Quas proin papyri racanas vocat Anastasius, vel auctor, unde is sumpsit, veter. Glossae papyrinas fasces vocant: Resuum opus, papyrinoe saces, βαργοὶ; ubi forte ῥάχοι legendum. Sed et βαργοὶ retineri potest. Significabat enim bargus ramum arboris vel scapum: in L. Sall. de bargo suspendere. Itaque faseces papyri sic colligatas, ut baculi vel scapi figuram referrent, bargos dixêre etc. Vide Salmas. ad Flav. Vopisc. in Firmo, c. 3. Sed et Racana significat fasciculos de papyro seu scirpo, qui cervicalium vicern praebebant, Monachis praesertim et Ascetis. Papyrô enim seu scirpô (nam non semper proplanta Aegypti peculiari hoc nonmen) toros pauperes ac stramenta facriri consuevisse, diximus supra, ubi de Phleo. Idem Anastasius in Vita Ioannis, Eleemosynarii, Illic enim eos fecerunt, quasi tholos quosdam prodixos, ligneis tabulis paviment1o stratô, ad requiescendos eos et simul cum stories et rachanis per totam byemem. Vide eundem Salmas. ad Solin. p. 1004.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • racana — रचन …   Indonesian dictionary

  • cikura-racanā — चिकुररचना …   Indonesian dictionary

  • dánta-racanā — दन्तरचना …   Indonesian dictionary

  • dhūrta-racanā — धूर्तरचना …   Indonesian dictionary

  • kéṡa-racanā — केशरचना …   Indonesian dictionary

  • kū́ṭa-racanā — कूटरचना …   Indonesian dictionary

  • muhūrtá-racana — मुहूर्तरचन …   Indonesian dictionary

  • padá-racanā — पदरचना …   Indonesian dictionary

  • pádya-racanā — पद्यरचना …   Indonesian dictionary

  • pakshá-racanā — पक्षरचना …   Indonesian dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”